utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00340259

Charter
Charter Number: 00340259
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1274
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Diplomatics (brat)
map View Map
Charter:
Sciant [] quod nos frater Willelmus Abbas Oseneye et eiusdem loci Conuentus unanimi consensu dedimus [] magistro Henrico de Stantone totam aream nostram in parochia beati Petri orientalis Oxon que olim fuit magistri Radulfi de Sualecliue contra murum uille borialem iacentem ex parte australi ac inter domos Serlonis seu aream et rectoris de Yckeworpe ex parte orientali et domos alias eiusdem Serlonis seu aream ac Prioris et Conuentus sancte Frideswithe ex parte septemtrionali et domos seu aream que olim erant Roberti uicarii ecclesie beati Petri in oriente et modo sunt assignate ad sustentationem misse beate uirginis Marie in eadem ecclesia ex parte occidentali habend de nobis et tenend sibi et assignatis suis ad uite sue terminum libere pacifice et quiete reddendo nobis inde annuatim tres solidos sterlingorum et successoribus nostris ad duos anni terminos uidelicet ad festum beati Thome apostoli xviii d et ad festum beati Iohannis Baptiste proximo sequens xviii d absque alio seruitio seculari uel demanda absque etiam secta curie et quocunque alio seruitio Nos uero dictam aream [] Et si dicta area inuenta fuerit onerata ere alieno pretextu census seu redditus ab ea aliquibus debiti et non soluti tempore precedenti nos dictam aream ab eodem onere liberabimus et dictum magistrum H indempnem per omnem modum conseruabimus quod nos facturos solempni stipulatione interposita et bona fide sibi promittimus Nec licebit magistro prenominato H dictam aream alienare uel quocunque contractu cuicunque sine licentia nostra speciali qualitercunque obligare Quicquid uero per dictum magistrum H in prefata area edificatum fuerit uel plantatum ad eternam rei memoriam post decessum magistri H supradicti sine contradictione cuiuscunque ad usus et proprietatem monasterii Oseneye pertinebit in perpetuum Pro hac autem donatione [] dedit nobis magister H de Stantone dimidiam marcam sterlingorum in gersummam In cuius [] Facta fuit hec scriptura die sancte Margarete uirginis apud Osen anno domini millesimo ducentesimo septuagesimo quarto Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter