utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00340260

Charter
Charter Number: 00340260
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1252 - 1253
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics (brat)
map View Map
Charter:
Sciant [] quod ego Matilda Quatremayns filia Willelmi Quatremayns dedi [] deo et ecclesie sancte Marie de Osen [] unum mesuagium cum omnibus pertinentiis in parochia sancti Petri orientalis Oxon prope cimiterium sancti Petri uersus orientem uidelicet illud mesuagium quod est inter mesuagium Abbatis et Conuentus Osen ex parte occidentali et terram que fuit Ysabelle la Lauendere ex parte orientali et quicquid in eodem mesuagio habui uel habere potui tenend et habend in liberam et perpetuam elemosinam quantum ad me attinet reddendo inde annuatim Rikesye filie Walteri le Seriant et heredibus suis unum denarium ad Natale domini et dominis feodi duodecim denarios ad quatuor terminos anni pro omni seruitio exactione et demanda Et dicta Rikeseya et heredes sui warantizabunt acquietabunt et defendent dictum mesuagium cum omnibus pertinentiis dictis ecclesie et Canonicis assignatis meis contra omnes gentes in perpetuum secundum quod continetur in carta quam dicta Rikeseya fecit michi quam dicti Canonici habent penes se In cuius [] hiis testibus domino Nicholao de Hanredd tunc uicecomite Oxon Iohanne de Coleshulle et Galfrido de Hingsteseye tunc prepositis Oxon Thoma Submuro Waltero Aurifabro Galfrido Aurifabro Ricardo de Huntindone Rogero le Boltere Radulfo Carpentario Ricardo le Boltere Wimundo le Lingedraper Waltero de Osen Rogero Doppe carpentario Eustachio le Machun et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter