utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00340285

Charter
Charter Number: 00340285
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1261
Date Type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Diplomatics (brat)
map View Map
Charter:
Omnibus [] Willelmus de Welles salutem Nouerit uniuersitas uestra me remisisse et quietum clamasse de me et heredibus meis in perpetuum Roberto Thorald filio Henrici Thorald de Oxon et suis assignatis siue uiris religiosis siue aliis totum ius et clamium quod unquam habui uel aliquo modo habere potui in illo mesuagio cum omnibus pertinentiis suis quod est in parochia sancti Petri orientalis in quo aliquando mansit Thoraldus cordewanarius et est inter domum Abbatis de Oseneya ex una parte et terram que fuit aliquando Galfridi de la Stredendone quam modo tenet Henricus Ynge ex altera quod quidem mesuagium dictus Robertus Thorald recuperauit coram iustitiariis itinerantibus apud Oxon ante Purificationem beate Marie uirginis anno regni regis Henrici filii regis Iohannis quadragesimo quinto Et pro hac remissione [] dedit michi dictus Robertus decem marcas argenti In cuius [] hiis testibus Ada Feteplace tunc maiore Oxon Galfrido Aurifabro et Ricardo filio Nicholai tunc prepositis Thoma Submuro Ada Submuro Galfrido de Hengstesheye Galfrido le Mercer Ada Cruste Thoma Speciario Britio le Aula et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter