utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00340291

Charter
Charter Number: 00340291
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1260 - 1261
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics (brat)
map View Map
Charter:
Sciant [] quod ego Robertus Thorald filius Henrici Thorald de Oxon adulte et plene etatis gratis et propria uoluntate mea concessi et confirmaui domino Ricardo Abbati ecclesie sancte Marie de Osen et Canonicis ibidem deo seruientibus omnes traditiones et uenditiones quas feci dictis Abbati et Canonicis dum infra etatem fui similiter et ea que habuerunt de traditione et commissione Alienore matris mee uidelicet de uenditione mea mesuagium cum pertinentiis quod situm est inter terram Abbatis de Osen ex una parte et capitale mesuagium quod fuit Thoraldi in angulo in parochia sancti Petri orientalis Oxon ex altera et de uenditione et traditione matris mee Alienore mesuagium cum pertinentiis quod est in Beaufrunt inter domum que fuit Ade Cruste ex parte australi et terram que fuit Thoraldi le Corduaner ex parte aquilonari quod mesuagium dicta Alienor tenuit aliquando in dotem et unde fuit dotata ad hostium ecclesie et pratum quod uocatur Thoraldeshamme continens quatuor acras cum pertinentiis habend et tenend dictis Abbati et Canonicis et eorum successoribus de me et de heredibus meis in liberam et perpetuam elemosinam reddendo annuatim heredibus Galfridi de Stokwelle unam libram piperis pro predicto prato ad festum sancti Michelis pro omni seruitio exactione et demanda Ego uero Robertus Thorald et heredes mei dictis Abbati et Conuentui prenominatum mesuagium quod eis uendidi ut predictum est et pratum predictum cum pertinentiis warentizabimus [] sicut liberam et perpetuam elemosinam nostram Et ut [] hiis testibus Ada Feteplace tunc maiore Oxon Iohanne de Coleshulle Ricardo filio Nicholai tunc prepositis Galfrido Aurifabro Galfrido le Mercer Iohanne Padi Ada Cruste Thoma de Fulewelle Britio de Aula Nicholao de Westune Willelmo de Leche Waltero de Uptone Roberto le Frankeleyn de Hetone Roberto clerico et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter