utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00340311

Charter
Charter Number: 00340311
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Obligation
Date: 1234
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Omnibus [] Uiuianus de Bray salutem Nouerit uniuersitas uestra me teneri domino Iohanni Abbati et Conuentui Oseneye quod si pro terra et edifitiis cum eorum pertinentiis iuxta cimiterium sancti Petri orientalis Oxon ex parte occidentali que terra fuit quondam Iohannis Norwicensis episcopi trahantur in pla[citum] uel alio modo uexentur seu distringantur pro areragiis redditus eiusdem terre cum pertinentiis ego et heredes mei eos fideliter aquietabimus Eandem etiam terram cum pertinentiis eisdem Canonicis warantizabimus et acquietabimus erga capitales dominos et contra omnes gentes in perpetuum Quod si forte pro defectu warantizationis uel aquietationis mee uel heredum meorum dicti Canonici dampna uel expensas incurrerint satisfaciemus eis in aliis terris nostris ubi sibi melius uiderint expedire uel in rebus aliis u[bi] necesse fuerit ad ualentiam competentem per uisum legalium hominum Confecta fuit hec scriptura apud Oseneyam die Lune proxima post Dominicam Palmarum anno Domini mccxxx quarto In cuius [] hiis magistro Radulfo Cole Petro filio Toraldi Roberto Oen Philippo Molendinario Stephano filio Henrici Henrico Purcel Petro de Sibbeford et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter