utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00340356

Charter
Charter Number: 00340356
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1237 - 1239
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Simon filius Thome de Oxonia Operarii dedi et concessi liberaui et quietumclamaui et presenti carta confirmaui pro me et heredibus meis in perpetuum deo et ecclesie sancte Marie de Oseneya et canonicis in ea deo seruientibus totum tenementum meum angulare quod est iuxta uicum qui dicitur Kiboldestrete in parochia sancti Iohannis Oxonie continens spacium quadraginta duorum pedum in longitudine et duodecim pedum in latitudine cum edificiis et omnibus pertinenciis suis sine ullo retinemento que aliquando emi de Willelmo de sancto Iohanne tenend et habend dictis ecclesie et canonicis bene et in pace libere et quiete in perpetuum reddendo inde annuatim capitalibus dominis uiginti quinque denarios scilicet ad Pentecosten in quarta feria xii d et obolum et in festo sancti Michaelis xii d et obolum pro omni seruicio seculari exactione et demanda Et ego Simon [] Pro hac autem donacione [] dederunt michi dicti canonici uiginti solidos argenti In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui hiis testibus Galfrido de Stokwelle tunc maiore Oxonie Philippo Molendinario Petro filio Toraldi Roberto Mercer Ada Feteplace Ricardo Aurifabro Waltero de Oseneya et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter