utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00340371

Charter
Charter Number: 00340371
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1251 - 1253
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Galfridus de Wottona pro animabus patris et matris mee dedi et concessi liberaui et presenti carta mea confirmaui pro me et heredibus meis deo et ecclesie beate Marie de Oseneya [] domos meas cum omnibus pert in parochia sancti Iohannis Oxonie uidelicet domum illam in Kibaldestret que iacet iuxta domum Willelmi Curteys quam emi de Warino de Dorkecestre habend et tenend dictis ecclesie et canonicis in liberam et perpetuam elemosinam de me et heredibus meis et assignatis meis reddendo inde annuatim heredibus Henrici filii Henrici Symeonis duos solidos ad duos terminos anni [] et super altare beate Marie apud sanctam Fritheswitham die Natalis domini duodecim denarios et super altare beate Marie apud Godestowe die sancti Iohannis Baptiste duodecim denarios pro omni seruicio seculari exaccione et demanda Item domum meam in dicta parochia sancti Iohannis in Kibaldestret illam uidelicet que fuit aliquando Radulfi Scriptoris reddendo inde annuatim Ade Feteplace et heredibus suis duodecim denarios et Iohanni Pacche et heredibus suis unum denarium in festo sancti Michaelis pro omni seruicio seculari exaccione et demanda Item dedi dictis ecclesie et canonicis redditum quatuor denariorum de domo proxima predicte domui que fuit Radulfi Scriptoris percipiendorum de Emma de Salleye et heredibus suis uel suis assignatis in festo sancti Iohannis Baptiste Preterea dedi et concessi dictis ecclesie et canonicis quatuor solidatas redditus annui de domo quam Walterus Bolle et Maria uxor eius tenent de me in parochia sancte Ebbe Oxonie que quidem domus est inter domum Ricardi Sukeling et domum Peronelle Kepeharm et quicquid iuris habui uel habere potui racione predictorum tenementorum et quatuor denariorum et quatuor solidorum annuorum secundum quod predictum est sine ullo retinemento michi uel heredibus meis uel assignatis meis Ego uero [] Et ut [] hiis testibus Ada Feteplace tunc maiore Oxonie Galfrido Aurifabro et Henrico Perle tunc prepositis Oxonie Thoma Submuro Laurentio With Waltero Aurifabro Waltero de Oseneya Roberto tunc clerico Oxonie Henrico Purcell Thoma de Ciltre Rogero Swaleclive Bricio de Aula Willelmo de Lecche et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter