utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00340373

Charter
Charter Number: 00340373
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1231
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Simon filius Willelmi le Dosiere dedi dimisi liberaui et concessi et hac presenti carta mea confirmaui pro me et heredibus meis deo et ecclesie sancte Marie de Oseneia [] totam terram meam cum omnibus pertinentiis suis in Kiboldestrete illam scilicet aulam tegulatam quam pater meus Willelmus le Dosiere emit de magistro Stephano de Stanes cum duobus bordellis eidem domui uersus orientem coniunctis uidelicet illam terram que iacet inter terram Henrici filii Henrici filii Simeonis uersus occidentem et terram Ricardi le Dosier uersus orientem et totam terram illam cum pertinentiis que iacet inter terram que fuit Thome Cementarii et terram Alexandri le Cnith in uico sancti Iohannis in Oxonia quas terras pater meus Willelmus le Dosiere michi in plena potestate sua contulit et liberauit et quicquid in eisdem terris habui uel habere potui habend et tenend predictis canonicis libere quiete et integre reddendo inde annuatim capitalibus dominis tres solidos et septem denarios scilicet ad festum sancti Michelis uiginti duos denarios et ad festum sancte Marie in Martio viginti et unum denarium Et ego [] Pro hac autem donatione [] dederunt michi dicti canonici viginti et tres marcas sterlingorum Et ut [] hiis testibus Petro filio Toraldi tunc maiore Oxonie Philippo Molendinario Pentecost Henrico filio Thome prepositis Henrico filii Henrici filii Symeonis Galfrido de Stokewell Ricardo le Curtas Ricardo Aurifabro Thoma Uitreario Iohanne de Kingeston Laurentio filio Radulfi Henrico filio Petri et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter