Charter Document - 00340405
Charter Number: 00340405
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1238 - 1239
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1238 - 1239
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
View Map
Charter:
Sciant quod ego Robertus de Haya uendidi concessi liberaui et hac presenti carta mea confirmaui Philippo le Muner Oxonie in uilla Oxonie medietatem magne domus que quondam fuit Laurentii Kepeharm in parochia sancti Edwardi cum decem solidatis redditus extra predictam domum quam medietatem domus cum predicto redditu habui de dono Iohannis Sewy et dicti decem solidati redditus sic sunt distincti quinque solidos de terra que fuit Henrici Thod et duos solidos et sex denarios de terra que fuit Rogeri Winter et duos solidos et sex denarios de terra que fuit Walteri Abbot tenend et habend eidem Philippo et heredibus suis uel cui assignare uoluerit de me et heredibus meis libere quiete et pacifice reddendo inde annuatim michi et heredibus meis ipse et heredes sui uel sui assignati unum denarium ad Pascha pro omnibus quem denarium ego atornaui per meum attornatum Iohanni Sewy faciendo ettiam seruitium quod ad dominos feodi pertinet Ego uero [] Pro hac uero uenditione concessione dedit michi predictus Philippus triginta marcas argenti Et ut [] hiis testibus Galfrido de Stokwelle tunc maiore Willelmo de Wincestr et Willelmo le Parmenter tunc balliuis Henrico filio Simeonis Petro filio Thoraldi Thoma filio Walteri Iordano Ruffo Penthecoste Iohanne Sewy Ricardo filio Henrici Ada sub muro Hugone Faue et aliis