utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00340406

Charter 00340406
Charter Number: 00340406
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1236 - 1237
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Philippus le Munner de Oxonia dedi et concessi assignaui et presenti carta confirmaui pro me et heredibus meis in perpetuum deo et ecclesie sancte Marie de Osen [] medietatem magne domus cum pert que quondam fuit Laurencii Kepeharm in parochia sancti Edwardi Oxon cum decem solidatis redditus et eorum pertinentiis iuxta predictam domum quam scilicet medietatem domus cum pert et redditum decem solidorum cum pert emi de Roberto de la Haye redditus uero decem solidorum sic sunt distincti quinque solidi de terra que fuit Henrici Tod et duo solidi et sex denarii de terra que fuit Rogeri Winter et duo solidi et sex denarii de terra que fuit Walteri Abbod et quicquid habui uel habere potui in omnibus predictis sine ullo retinemento tenend et habend eisdem ecclesie et canonicis in perpetuum de Roberto de la Haye et heredibus eius sicut mei assignati reddendo inde annuatim prefato Roberto de la Haye et heredibus eius unum denarium ad Pascha et faciendo seruicium dominis feodi sicut carta predicti Roberti de la Haye quam liberaui prefatis Canonicis sicut meis assignatis plenius testatur per quam cartam idem Robertus de la Haye et heredes eius debent predictis Canonicis sicut meis assignatis predictam medietatem domus cum pert et predictum redditum decem solidorum cum pert warantizare Et pro hac donatione [] dederunt michi dicti Canonici triginta marcas quas pacaui sepenominato Roberto de la Haye pro eisdem medietate domus et redditu decem solidorum cum pertinentiis Et ut [] domino Bardulfo de Cestretone Petro filio Oliueri de Hasele Petro filio Toraldi de Oxon Adam Cruste et Hugone le Fauue tunc prepositis Oxon Henrico filio Henrici Pentecuste Laurencio Log Willelmo Sauser Iordano clerico Henrico Purcel Petro de Sibeford et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter