utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00340407

Charter
Charter Number: 00340407
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1239 - 1240
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Iohannes Sewy de Oxon concessi et quietum clamaui [] pro me et heredibus meis in perpetuum deo et ecclesie sancte Marie de Osen [] donationem et concessionem quam Philippus Molendinarius de Oxon fecit eisdem ecclesie et canonicis de medietate magne domus cum pertinentiis que quondam fuit Laurentii Kepharm in parochia Sancti Edwardi Oxon cum decem solidatis redditus et eorum pertinentiis iuxta predictam domum quam medietate domus et redditum prefatum habuit aliquando et tenuit Robertus de Haya per cartam meam ex dono meo que idem Robertus postea uendidit prefato Philippo Molendinario et dicti decem solidati redditus sic sunt distincti scilicet quinque solidi de terra que fuit Henrici Thod et duo solidi et sex denarii de terra que fuit Rogeri Wynter et duo solidi et sex denarii de terra que fuit Walteri Abbot et quicquid iuris unquam habui uel habere potui in omnibus predictis tenend et habend dictis ecclesie et canonicis in perpetuum bene et in pace libere et quiete reddendo inde annuatim michi et heredibus meis unum denarium ad Pascha pro omni seculari seruitio et demandis ad me uel ad heredes meos pertinentibus uidelicet illum denarium quem Robertus predictus de Haya michi aliquando pro predictis soluere consueuit Pro hac autem concessione [] dederunt michi dicti Canonici decem solidos argenti In cuius [] hiis testibus Galfrido de Stocwelle tunc maiore Oxon Hugone Harding tunc preposito Philippo Molendinario Henrico filio Henrici Petro filio Thoraldi Pentecuste Laurentio Log Willelmo Sauser Radulfo Plumer Henrico Purcel Petro de Sibeforde et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter