utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00340428

Charter 00340428
Charter Number: 00340428
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1295
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus quod inter nos Galfridum Aurifabrum de Oxonia ex parte una et fratrem Alexandrum Priorem monasterii sancte Frydeswyde Oxon et eiusdem loci Conuentum ex parte altera conuenit in hunc modum uiz [] quod cum ego predictus Galfridus quoddam tenementum situatum in parochia sancti Edwardi Oxon quod quidem tenementum uocatur Hakeburne Christofer et est sicut itur a cimiterio sancte Frydeswyde Oxon uersus ecclesiam sancti Edwardi ad cornerium uenelle de Iurylane in parte australi ex opposito Wynehall et continet in longitudine uersus ecclesiam sancte Frydeswyde viginti quatuor uirgas ferreas domini regis cum dimidia et continet in uenella de Iurylane undecim uirgas in latitudine sex pollicibus exceptis michi et heredibus meis adquisierim quod quidem ten[ementum] dicti Prior et conuentus ut capitales domini feodi illlius tres solidos et sex denarios recipere consueuerunt et debent soluendos ad duos anni terminos [] uolens in hac parte [salutem mee] anime considerare et matrem ecclesiam indempnem conseruare concessi eisdem Priori et conuentui et monasterio suo predicto quod de [cetero] tanquam capitalibus dominis dicti tenementi de predicto redditu tanquam tenens eorum in hac parte ero intendens cum dilectione uicinali et filiali et ad hoc obligo me heredes meos et tenementum meum predictum cum pertinentiis districtioni predictorum Prioris et conuentus qui pro tempore fuerint et procuratoris eorum seu attornati ad quorumcunque manus deuenerint Pro quibus quidem peractis et in futurum peragendis nos prior et conuentus omnia arreragia de dicto tenemento a principio mundi usque ad diem confectionis presentium a retro existentia et etiam incursum sententie eidem Galfrido relaxamus et remittimus pro nobis et successoribus nostris sub forma predicta In cuius [] Dat Oxonie die dominica proxima post festum Annuntiationis beate Marie anno domini mcc nonagesimo quinto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter