utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00340437

Charter 00340437
Charter Number: 00340437
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1231 - 1233
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant [] quod ego Iohannes Sewy filius Iohannis Sewy remisi et quietum clamaui pro me et heredibus meis in perpetuum deo et ecclesie sancte Marie Oseneye [] totum ius et clamium quod unquam habui uel habere potui in tenementis illis que sunt inter terram Iohannis Bernard et terram que fuit Willelmi Wakeman cum omnibus pert suis in parrochia Omnium Sanctorum Oxonie et insuper remisi et quietum clamaui pro me et heredibus meis in perpetuum dictis Canonicis omne ius et clamium quod habui uel quacumque occasione habere potui in terris possessionibus et redditibus que dicti Canonici tenent de tenementis Iohannis Kepeharm et Laurentii filii sui que ad me uel heredes meos descendere possint Preterea concessi [] pro me et heredibus meis deo et predicte ecclesie [] concessiones et donaciones in perpetuum quas habent de antecessoribus meis scilicet Iohanne Kepeharm et Laurentio filio suo de quibus dicti Canonici cartas habent eorundem que eciam omnia ego Iohannes Sewy et heredes mei [] Pro hac autem concessione [] dederunt michi dicti Canonici sexaginta solidos Et ut [] hiis testibus Petro filio Toraldi tunc maiorie Oxonie Laurentio Rufo et Roberto Minhot tunc prepositis Roberto Oeyn Philippo Molendinario Stephano filio Henrici Henrico filio Henrici Laurentio Halegod Ricardo de Stokwelle Thoma filio Walteri Galfrido filio Ricardi de Kemtone et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter