utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00340438

Charter 00340438
Charter Number: 00340438
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1232 - 1233
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant [] quod ego Sciencia relicta Thome Cementarii in mea libertate et libera potestate in uiduitate existens remisi et quietum clamaui pro me et heredibus meis in perpetuum deo et ecclesie sancte Marie Oseneye [] totum ius et clamium quod unquam habui uel habere potui in tenementis illis que sunt inter terram Iohannis Bernard et terram que fuit Willelmi Wakeman cum omnibus pert suis in parochia Omnium Sanctorum Oxonie que aliquando fuerunt Willelmi Suueting aui mei et insuper remisi et quietum clamaui pro me et heredibus meis in perpetuum dictis Canonicis omne ius et clamium quod habui uel quacumque occasione habere potui in terris possessionibus et redditibus que dicti Canonici tenent de tenementis predicti Willelmi aui mei in Oxonia que ad me uel heredes meos unquam potuerunt uel possint descendere Pro hac autem remissione [] dederunt michi dicti Canonici quadraginta solidos esterlingorum Et ut [] hiis testibus Petro filio Toraldi tunc maiore Oxon Alewi et Adam Submuro tunc prepositis Philippo Molendinario Roberto Oeyn Stephano filio Henrici filii Simeonis Henrico fratre eius Roberto Mercatore Laurencio Halegod Ricardo Aurifabro Waltero de Oseneya et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter