utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00340457

Charter 00340457
Charter Number: 00340457
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1237 - 1238
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant [] quod ego Celena filia Willelmi Wakeman concessi dimisi et liberaui Willelmo Burgeis mesuagium meum cum seldis et cum omnibus pertinentiis suis quod mesuagium est inter terram Robert filii Henrici et terram Ricardi Aurifabro in parochia Omnium Sanctorum in Oxonia habend et tenend sibi et heredibus suis uel cuicunque dare uel assignare uoluerit de me a heredibus meis in feodo et hereditate libere et quiete et integre reddendo inde annuatim triginta et sex solidos ester lignorum de quibus assignaui et liberaui Monialibus de Stodleya in perpetuum annuatim viginti solidos ad quatuor anni terminos uidelicet ad Natale Domini quinque solidos [] Et si redditus alicuius termini aretro fuerit bene licebit predictis Monialibus uel earum atornato namiare in predicto mesuagio donec eis satisfactum fuerit et luminari ecclesie Omnium Sanctorum in Oxonia annuatim quatuor denarios ad Pascha et michi et heredibus meis uel cuicunque dare uel assignare uoluero quindecim solidos annuatim et octo denarios ad quatuor anni terminos scilicet ad quemlibet terminum anni prenominatum tres solidos et undecim denarios pro omni seruitio et exactione et demanda ita scilicet quod si redditus annualis de uno anno integro aretro fuerit totum tenementum predictum cum pertinentiis reuertatur michi et heredibus meis solutum et quietum de predicto Willelmo et heredibus eius et suis assignatis Nec ipse Willelmus nec heredes eius nec sui assignati inuadiabunt predictum tenementum in Iudaismo Ego autem predicta Celena [] Et sciendum quod predictus Willelmus et heredes eius et sui assignati sustentabunt et emendabunt predictum tenementum ne corruat Pro hac autem concessione dimissione et liberatione [] predictus Willelmus dedit michi omne quod habuit in tenemento quod Willelmus Caluus de eo tenuit quod tenementum est iuxta terram que fuit Walteri Inge in parochia sancte Marie uirginis in Oxonia Et predictus Willelmus Burgeis et heredes eius warantizabunt illud tenementum michi Celene et heredibus meis saluo tamen quod predictus Willelmus Caluus teneat hereditarie de me predicta Celena sicut de predicto Willelmo Burgeis tenuit De quo tenemento ego Celena et heredes mei reddemus Priori sancte Fritheswide tres solidos per annum Et predictus Willelmus Burgeis dedit michi tenementum suum scilicet solarium et celarium que tenuit de Martino Pistore in parochia sancte Ebbe in Oxonia ita scilicet quod ego Celena et heredes mei teneamus illud tenementum de predicto Martino hereditarie pro duodecim denariis per annum sicut predictus Willelmus illud tenuit Et predictus Willelmus Burgeis et heredes eius warantizabunt illud tenementum michi et heredibus meis contra omnes homines et feminas Preterea predictus Willelmus dedit michi unum bisantium in gersuma Et ut [] hiis testibus Galfrido de Stokwelle tunc maiore Oxonie Iohanne Pille et Laurentio Log tunc prepositis Philippo Molendinario Petro filio Toroldi Henrico filio Henrici Laurentio Ruffo Ricardo Aurifabro Willelmo de Mildecumbe clerico et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter