utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00340463

Charter
Charter Number: 00340463
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1228 - 1229
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Notum sit [] quod cum lis mota esset inter Iohannem filium Alexandri petentem et Ricardum Abbatem et Conuentum Oseneye defendentes per breue domini regis de recto super iure decem et septem solidatarum redditus ex terris quas tenuerunt Hummedeu et Walterus Biset in macello Oxonie ex parte australi tandem omnis controuersia conquieuit in hunc modum uidelicet quod prenominatus Iohannes remisit prefatis Abbati et Conuentui Oseneye totum clamium suum quod habuit uel habere potuit contra eos et quietum clamauit in perpetuum pro se et heredibus eius omne ius suum si quod habuit in prefato redditu xvii solidorum et terris predictis Et pro hac remissione et quieta clamatione in perpetuum dederunt dicto Iohanni dicti Abbas et Conuentus unam marcam argenti pre manibus et soluent eidem et heredibus eius singulis annis quinque solidos in festo sancti Martini de dictis terris per manus procuratoris siue seruientis Oseneye Ut autem [] Facta sunt hec die Lune proxima ante festum Cathedre sancti Petri presentibus ciuibus Oxonie anno Incarnationis Domini mccxx octauo Hiis testibus Iohanne Pady maiore Oxonie Roberto Oen Philippo Molendinario Laurentio Halegod Petro filio Turoldi Ricardo de Stocwelle Galfrido de Stocwelle Benedicto Kepeharm Ricardo Aurifabro Angero seruiente Oseneye Henrico Purcelle Petro de Sibbeforde Petro de Tackele et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter