utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00340469

Charter 00340469
Charter Number: 00340469
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1261
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Oxoniam a die sancti Hillarii in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Iohannis quadragesimo quinto coram Gilberto de Prestone Martino de Lytlebyr et Galfrido de Leuekenore iusticiariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Ricardum Abbatem de Oseneya querentem et Anketillum de Pykering et Aliciam uxorem eius inpedientes de uno mesuagio cum pertinenciis in Oxonia unde placitum warancie carte summonitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicti Anketillus et Alicia recognouerunt predictum mesuagium cum pertinentiis scilicet illud mesuagium cum pertinentiis quod Johannes de Wycumbe aliquando tenuit in eadem uilla esse ius ipsius Abbatis et ecclesie sue sancte Marie de Oseneya ut illud quod idem Abbas et ecclesia sua predicta habent de dono predictorum Anketilli et Alicie habend et tenend eidem Abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte de predictis Anketillo et Alicia et heredibus ipsius Alicie in perpetuum reddendo inde annuatim unum denarium ad festum sancti Michaelis pro omni seruicio consuetudine et exactione Et predicti [] Et pro hac recognicione [] idem Abbas dedit predictis Anketillo et Alicie quinque marcas argenti
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter