utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00340496

Charter
Charter Number: 00340496
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Grant
Date: 1246 - 1247
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Hec est conuentio facta inter Iohannem Abbatem et Conuentum de Oseneya ex una parte et Arturum de Lond macellarium ex altera uidelicet quod idem Abbas et Conuentus concesserunt et tradiderunt eidem Arturo totam illam seldam suam cum pertinentiis que est in macello Oxonie proxima terre Nicholai Pinchehaste ex parte orientali in parochia Omnium Sanctorum et continet in fronte duas ulnas et dimidiam quartrun minus et in profundo quatuor ulnas quartrun minus que selda fuit aliquando Hugonis Hudde tenend et habend sibi et heredibus suis de predictis Abbate et Conuentu ad feodifirmam in perpetuum libere quiete et integre reddendo inde annuatim domui de Oseneya uiginti et unum solidos scilicet [] pro omni seruitio Idem autem Arturus pro se et heredibus suis concessit et obligauit dictis Abbati et Conuentui totam terram et feodum quod tenet de Iohanne Curcy iuxta prefatam seldam ad ingrediendum et namiandum in toto eodem feodo nisi dictus redditus eisdem Abbati et Conuentui ad terminos prenominatos plene persoluatur et non licebit dicto Arturo nec heredibus eius dictam seldam alicui uendere nec alienare nec inuadiare nec obligare quominus prefatis Abbati et Conuentui redditus prenominatus in dictis terminis integre reddatur Prefati autem Abbas et Conuentus prenominatam seldam cum pertinentiis predicto Arturo et heredibus suis in perpetuum [] In cuius [] hiis testibus Laurentio With tunc maiore Oxonie Adam Submuro et Iohanne Curcy tunc prepositis Henrico Simeon Philippo le Muner Waltero Aurifabro Rogero Noif Waltero de Osneya Simone filio Rogeri Willelmo le Cutiller et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter