utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00340497

Charter
Charter Number: 00340497
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1255 - 1256
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics (brat)
map View Map
Charter:
Sciant [] quod ego Iohannes Curcy de Oxonia pro salute mea et antecessorum meorum remisi quietum clamaui [] in perpetuum deo et ecclesie sancte Marie de Oseneya [] redditum quinque solidorum quem michi reddere solebant annuatim dicti Canonici pro quodam stallo quod est in macello Oxonie in parochia Omnium Sanctorum et est illud stallum de tenemento quod aliquando fuit Hugonis Hudde quod quidem stallum dicti Canonici habent de dono Radulfi molendinarii de Hamptone sicut carta eiusdem Radulfi dictis Canonicis inde confecta plenius testatur et quicquid iuris in predicto redditu quinque solidorum et stallo predicto umquam habui uel quoquomodo habere potui sine ullo retinemento michi uel heredibus meis uel assignatis meis in perpetuum saluo michi et heredibus meis uel assignatis meis seruitio unius denarii per annum ad festum sancti Iohannis Baptiste reddendi habend et tenend de me et heredibus meis [] bene et in pace libere et quiete ab omni seculari seruitio Ego uero [] Si uero contingat quod ego Iohannes et heredes mei dictum redditum quinque solidorum predicti stalli et stallum predictum cum libero introitu et exitu warantizare acquietare et defendere non poterimus et ipsi Canonici dampna uel expensas pro defectu warantie [] incurrerint ego Iohannes Curcy et heredes mei dictis [] ecclesie et Canonicis faciemus excambium suffitiens per uisum legalium hominum de aliis terris nostris et redditibus tam infra uillam Oxonie quam extra ubi dicti Canonici elegerint sibi melius expedire ad ualentiam predicti stalli et de dampnis et expensis uersus Iudeos uel quoscunque Cristianos ego Iohannes et heredes [] dictis Canonicis restitutionem competentem per uisum legalium hominum faciemus sine omni capillatione et dolo Et ut [] hiis testibus Ada Feteplace tunc maiore Oxonie Galfrido de Hengsteshey et Roberto Molendinario tunc prepositis Waltero Aurifabro Thoma Submuro Laurentio With Galfrido le Mercer Iohanne de Coleshulle Henrico Inge Roberto clerico Waltero de Oseneya et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter