Charter Document - 00340504
Charter Number: 00340504
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1259
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1259
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
View Map
Charter:
Sciant [] quod ego Willelmus Burgeis Oxonie dedi [] deo et beate Marie et beato Nicholao de Littlemore et Priorisse et monialibus eiusdem loci [] unam marcam argenti annui redditus in uilla Oxonie in liberam puram et perpetuam elemosinam annuatim percipiendam de tenementis meis cum pertinentiis suis in Oxonia uidelicet de illis tenementis cum pertinentiis que sita sunt in Aurifabria in parochia Omnium Sanctorum Oxonie scilicet inter domum quam quondam inhabitauit Ricardus Aurifaber et domum que aliquando fuit Henrici Simeonis et de illis tenementis cum pertinentiis suis in parochia sancti Petri orientalis Oxonie que sita sunt inter domum que aliquando fuit Iohannis de Lechebroc et domum persone ecclesie sancte Mildride ita scilicet quod quandocumque contigerit quod predicta marca argenti annui redditus aretro fuerit in parte uel in toto bene licebit prefate Priorisse et monialibus supradictis uel ipsarum attornatis loco ipsarum constitutis tota prenominata tenementa cum pertinentiis suis distringere sine aliqua contradictione quousque predictis monialibus uel ipsarum attornatis plene fuerit satisfactum de predicto redditu Et termini soluendi sunt tales [] Et ego [] Et ut [] hiis testibus domino A Feteplace tunc maiore Oxonie et domino Galfrido de Exxeye et Iohanne Pady tunc prepositis Willelmo le Saucer Thoma de Submuro Nicholao de Stocwelle Waltero Aurifabro W [] de O Iohanne de Coleshulle Galfrido Aurifabro Nicholao de Kinkestone Ricardo filio Nicholai Waltero de Oseneya Henrico Ynke Iohanne clerico et multis aliis Facta fuit ista carta in crastino sancte Frideswide uirginis Oxonie anno Domini mcc quinquagesimo nono