Charter Document - 00350051
Charter Number: 00350051
Cartulary Title: The Cartulary of the Monastery of St. Frideswide at Oxford
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quit Charges
Date: 1232
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of the Monastery of St. Frideswide at Oxford
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quit Charges
Date: 1232
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Noverint uniuersi has litteras uisuri uel audituri quod mense Iulii anno []xxii Abbas et Con de S Albano iniurias omnes et actiones pro eisdem contra Pr S Fridesxuide Oxon operantes pro tempore preterito et coram Abbate de Waltham conseruatore priuilegiorum Monasterii S Albani eidem Pr remiserunt Ita tamen quod [] de qua fuit contentio inter Archidiaconum S Albani et predictum Pr pro causa mota inter Iohannem de Plecet ex una parte et magistrum Thomam de Cantillupo ex altera penes ipsum Archidiaconum remanebit Et promisit idem Pr bona fide contra priuilegia predicta se non uenturum Et xl sol pro uoluntate Abbatis predicti de quodam equo clerici sui in itineratione amisso lite super contentione durante soluturum omnibus sententiis excommunicationis et suspentionis hinc inde si que fuerint de facto uel de iure latis nullas uires optinentibus In cuius rei testimonium huic scripto duplicato dominus Abbas pro se et Con suo et dictus Pr alternatim sigilla sua apposuerunt Dat []