utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00350065

Charter Number: 00350065
Cartulary Title: The Cartulary of the Monastery of St. Frideswide at Oxford
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1260 - 1261
Date Type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS. 340 (p.21)
map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia [facta] in Curia domini Regis apud Oxon a die S Hillarij in iij septimanas Anno regni Regis Henrici f Iohannis xlv coram Gilberto de Preston Martino de Lytelebury et Galfrido de Leuekenore Iusticiarijs itinerantibus et alijs domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Robertum Pr S F de Oxon querentem et Maiorem et Communitatem Oxon impedientes de j marca redditus cum pert in suburbio Oxon vnde placitum warantie carte summonitum fuit inter eos in eadem Curia Scilt quod predicti Maior et Communitas recognouerunt predictum redditum cum pert scilt illum redditum cum pert quem predicti Maior et Communitas percipere consueuerunt per manum Abbatis de Oseneye de quodam prato quod vocatur Middelheit in suburbio Oxon esse ius ipsius Pr et Eccl sue S F vt illum quem idem Pr et Eccl sua predicta habent de dono predictorum Maioris et Communitatis habend [] imperpetuum Reddendo inde per annum j clauum Gariofili ad Pasch pro omni seruicio secta curie consuetudine et exaccione Item quod predictus Pr et successores sui annuatim percipient predictum redditum per manus Abbatis de Oseneye et successorum suorum ad ii anni terminos scilt medietatem ad Pasch et aliam medietatem ad festum S Michaelis Et predictus Maior [] Et pro hac [] idem Pr remisit et quietum clamauit de se et successoribus suis et Eccl sua predicta predicto Maiori et alijs Maioribus qui pro tempore fuerint et predicte Communitati viij s redditus quos idem Pr annuatim percipere consueuit de predictis Maiore et Communitate de predicto prato et iiij s redditus quos idem Pr annuatim percipere consueuit de eisdem Maiore et Communitate de Gildhall Oxon imperpetuum Et hec concordia facta fuit presenti predicto Abbate et cognoscente se debere predictum redditum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter