utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00350202

Charter
Charter Number: 00350202
Cartulary Title: The Cartulary of the Monastery of St. Frideswide at Oxford
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1190
Date Type: Internal, A.D., Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Not sit omn quod inter nos Ricardum Sewy de Oxon ex parte una et Fratrem Philippum Pr Mon S Frydeswyde Oxon et eiusdem loci Con ex parte altera conuenit in hunc modum uiz Quod cum ego predictus R quoddam tenementum situatum in parochia S M extra portam australem Oxon quod quidem tenementum est sicut itur ab alto uico extra portam australem Oxon in uenellam de Ouerhe manu sinistra a cornerio uenelle de Ouerhe uno tenemento interposito ex parte australi michi et heredibus meis adquisierim [de] quo quidem tenemento dicti Pr et Con ut capitales domini feodi illius xxxiii d annui redditus recipere consueuerunt et debent soluendi ad duos anni terminos uiz ad festa S Michelis Archangeli et Annuntiationis B Marie equis portionibus Uolens in hac parte incolumitatem anime mee considerare et S Matrem Eccl indempnem conseruare concessi eisdem Pr et Con et Mon suo predicto quod de cetero eis tanquam capitalibus dominis dicti tenementi de predicto redditu tanquam tenens eorum in hac parte ero intendens cum dilectione uicinali et filiali et ad hoc obligo me heredes meos et tenementum meum predictum cum pert districtioni predictorum Pr et Con qui pro tempore fuerint et Procuratoris eorum seu Attornati ad quorumcunque manus deuenerint Pro quibus quidem sic peractis et in futurum peragendis Nos Pr et Con omnia arreragia de dicto tenemento a principio mundi usque ad diem confectionis presentium a retro existentia et etiam in cursu sententie eidem R relaxamus et remittimus pro nobis et successoribus nostris sub forma predicta In cuius rei testimonium ego predictus R parti istius penes predictum Pr et Con remanenti sigillum meum apposui et quia sigillum meum pluribus est incognitum sigillum commune Uniuersitatis Oxon apponi procuraui Dicti quoque Pr et Con parti relique penes me residenti sigillum commune domus sue apposuerunt Dat Oxon die Dominica proxima post festum Annuntiationis B Marie A D mcxc regni quoque regis Anglie Ricardi anno viii
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter