utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00350457

Charter Number: 00350457
Cartulary Title: The Cartulary of the Monastery of St. Frideswide at Oxford
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Lease
Date: 1269
Date Type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Anno regni Regis H f Regis I liiii In uigilia S Apostolorum Symonis et Iude facta est hec conuentio inter Fratrem Robertum Pr S F Oxon et Con eiusdem loci ex parte una et Willelmum de Erdintone ex altera uiz quod dicti Pr et Con concesserunt [] predicto W i messuagium cum omnibus pert suis in parochia B M Oxon quod quidem messuagium quondam fuit Willelmi Gernun Bedelli Uniuersitatis Oxon habend [] predicto W quam diu uixerit Reddendo inde annuatim predictis Pr et Con et eorum successoribus xxvi s viii d argenti scilt [] pro omni seruitio [] Predictus uero W predictum messuagium cum omnibus pert suis quam diu uixerit sustentabit reparabit in adeo bono statu sicut ipsum recepit uel meliori Edificabit autem prout sibi melius uiderit expedire et ad commodum predicti Pr et Con et eorum successorum Concessit autem predictus W predictis Pr [et Con] et eorum successoribus quod liceat Balliuo suo qui pro tempore fuerit plenam habere potestatem in predicto messuagio cum omnibus pert et in omnibus aliis rebus suis mobilibus et immobilibus in predicto messuagio inuentis distringendi namiandi quotiens contingat predictum annuum redditum xxvi s viii d terminis suis statutis plenarie non persolui Et post decessum predicti W predictum messuagium cum omnibus pert suis et cum omnibus hiis que in terra figuntur in adeo bono statu quam ipsum recepit predictis Pr et Con et eorum successoribus sine contradictione alicuius reuertatur Et predicti Pr et Con [] Pro hac autem [] dedit predictus W predictis Pr et Con pre manibus xx s argenti Ut igitur hec omnia prescripta firma et stabilia sine dolo permaneant predicte partes affidarunt et ad maiorem securitatem huic presenti scripto in modum Cyrographi confecto alternatim sigilla sua apposuerunt
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter