utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00355152

Charter Number: 00355152
Cartulary Title: The Cartulary of the Monastery of St. Frideswide at Oxford
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1298
Date Type: Internal, Episcopal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document Bodleian Library - Christ Church MS. 340 (p.303)
map View Map
Charter:
O permissione diuina Linc Episcopus dilecto in Christi fil Officiali Archidiaconi Oxon Salutem et graciam et benediccionem Exhibita nobis nuper inquisicione per Decanum Oxon et magistrum Alexandrum de Estelya Commissarios nostros nomine nostro ad mandatum ipsum facta super vnione parochiarum S F et S Edwardi Oxon licet apparet per huiusmodi inquisicionem quod Pr et Con S F tanquam patroni vtriusque Eccl predicte et Vicarius eiusdem Eccl S F necnon certe persone parochie vtriusque Eccl predicte vt interessent inquisicioni huiusmodi faciende vocati fuissent quia tamen per eandam inquisicionem nobis non constitit vtrum omnes parochiani vtriusque parochie pretacte vocati fuerint an non et vtrum aliquorum aliorum vel alicuius alterius a predictis similiter intersit et an parochiani S F predicti omnes et singuli dicte vnioni ita viz quod audiant diuina in Eccl S E prefata et recipiant ibidem ecclesiastica sacramenta et illic sepeliantur et quo ad alia omnia iura et onera facienda et supportanda absolutum prestent assensum et vtrum atrium seu cimiterium ipsius Eccl S E vtrorumque parochianorum sufficiat sepulture vobis mandamus firmiter iniungentes quatinus super premissis et alijs in hoc casu requirendis ac precipue de vero valore omnium et singulorum prouentuum tam Eccl S E quam Vicarie Eccl S F necnon pro uentuum ipsius Eccl S F spectancium ad religiosos loci eiusdem racione parochie ipsius iuxta discrecionem vobis a Deo datum vocatis omnibus quorum interest et precipue parochianis singulis supradictis exposita que eis causa vocacionis in pleno loci capitulo iterato diligencius inquirentes que inueneritis in premissis nobis litteris vestris harum seriem et assensum seu dissensum dictorum parochianorum distincte et aperte descriptum fideliter rescribatis tempore opportuno significantes nobis iuxta inquisicionem factam vtrum deceat et expediat propter paupertatem dictarum Eccl illas coniungere et vnire vt Eccl S E predicta dicte Eccl S F vniatur et nichillominus parochiani sub Vicario eiusdem Eccl S F in Eccl S E predicta tanquam Eccl sua parochiali regantur in futurum et curentur prout ad presens religiosi postulant supradicti ceterum si quos parochianos vnius Eccl vel alterius predicte reclamantes inueneritis in premissis causam reclamacionis seu opposicionis sue ac nomina omnium et singulorum se opponencium in hoc casu nobis similiter expressius intimetis Vale Dat apud Newerk x Kal Maij Pontificatus nostri Anno xviij
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter