Charter Document - 00360023
Charter Number: 00360023
Cartulary Title: Newington Longeville Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Lease
Date: 1181 - 1182
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
View Map
Cartulary Title: Newington Longeville Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Lease
Date: 1181 - 1182
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
View Map
Charter:
Sciant tam presentes quam futuri hanc compositionem factam esse inter priorem et monachos de Longauilla et Main presbiterum Prefati monachi pro xv solidis quos predicto M pro bono pacis annuos debebant ipsius petitione et rogatu unam uirgatam terre que fuit Roberti Belet in uilla Horewd assignauerunt pro quinque solidis quamdiu Main uixerit quo defuncto Willelmo ipsius filio concesserunt eandem uirgatam terre tenend in uita sua tali redditu et consuetudine qualem prefata uirgata debet et ceteri homines de Horewd suas uirgatas tenent sed et pro reliquis x solidis assignauerunt eidem M decimam de dominio Bechantone quoaduixerit tenend et post eius obitum concesserunt eandem decimam Roberto filio ipsius tenend in uita sua pensione annua x solidorum quos pro eandem decima reddet monachis ad Pentcosten In super et eidem R concesserunt illam uirgatam terre que fuit Ysembardi post obitum patris tenend tali redditu et consuetudine qualem eadem uirgata debet Et notandum quod quamdiu Main uixerit pro utraque uirgata reddet regium secundum consuetudinem regni Predictus uero Main tactis sacrosanctis euangeliis sollempniter abiurauit predictam pensionem xv solidorum quos illi annuos reddebant et quod eos proinde nec per se nec per alium ulterius uexabit et sic transactionem monachis reddidit que facta fuerat coram episcopis Cicestriensi et Exoniensi Facta est autem hec compositio anno ab incarnatione domini MCLXXX primo xix kalendas Februarii apud Wienge presente Roberto archidiacono Bukingeham Que ut rata et inconcussa permaneat sigillo conuentus et sigillo eiusdem archidiaconi est confirmata His testibus magistro Alardo de Burneham radulfo filio Berneri decano Petro de Witcerche decano Wlatero Passselaue Alexandro de Draentone Michaele de Blechelai ricardo de Niwenton Willelmo de Horewd Willelmo de Waddon presbiteris et capellano de Wienge