utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00360062

Charter 00360062
Charter Number: 00360062
Cartulary Title: Newington Longeville Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1235
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum peruenerit E prior sancti Oswaldi Glouernie archidiaconus et decanus eiusdem loci salutem Mandatum domini pape suscepimus in hoc uerba [] Huius igitur auctoritate mandati partes ad nostram presentiam canonice uocari fecimus Pars uero abbatis et conuentus de Nothelee edidit parti prioris et monachorum de Longauilla sub hac forma [] Et cum esset in dicta causa inter partes aliquatenus coram nobis processum lis amicabili compositione acquieuit sub hac forma uidelicet quod procurator dictorum monachorum in iuditio coram nobis constitutus datus ad litigandum et ad compenendum in dicta causa cessit totum ius quod habuerunt dicti monachi de Longauilla in decimis petitis abbati et conuentui confitendo de intentione eorundem Dicti autem abbas et canonici soluent singulis annis dictis priori et monachis duodecim marcas et dimidiam sterlingorum de camera sua perpetuo pro bono pacis percipiendas infra octabas beati Iohannis Baptiste apud Newton ita tamen quod magister R de Wadon et Willelmus de Granchete retineant in uita eorum ad firmam a dictis abbate et conuentu dictas decimas quas tenuerunt ad firmam de dictis monachis in eadem forma soluendo dictis canonicis eandem firmam quam prius soluerant dictis monachis scilicet xiiii marcas et dimidiam nisi aliter possit inter dictos firmarios et canonicos conueniri exceptis decimis de dominicis de Chilton Easendon et de Dorton quas dicti abbas et canonici elapso quinquennio possidebunt ut propritarii si autem contigerit quod dicti canonici cessauerint a solutione predicti annui redditus ad statutum terminum erga dictos monachos uel dicti firmarii cessauerint a solutione annuarum firmarum suarum erga dictos abbatem et canonicos liceat dictis monachis statim auctoritate propria ingredi possessionem dictarum decimarum ita quod in electione dictorum monachorum sit retinere omnes decimas prenominatas unius anni pro dicto annuo redditu uel quod nomine pene recipiant de dictis canonicis xiiii marcas nichilominus firma remanente dicta compositione ita tamen quod confessio uel cessio neutri parti preiudicet quoad predictas penas et similiter dicti canonici ingrediantur possessionem dictarum decimarum auctoritate propria si dicti firmarii soluerunt singulis annis dictis monachis et omnem cohertionem quam habebant dicti monachi in dictos firmarios habeant dicti canonici ex eorum cessione facta in iuditio dictis canonicis Dicti uero prior et monachi abbas et canonici destinabunt litteras suas ratihabitionis huius facte compositionis signatas sigillis dictorum abbatis prioris et conuentuum citra Natale domini proximo sequens apud sanctam Frideswidam Oxonie ibidem adinuicem percipuendas Dicte uero partes subiecerunt se iurisdictioni de Bedeforde et Bukingeham archidiaconorum qouad obseruationem dicte compositionis Ad istam autem compositionem fideliter ex utraque parte obseruandum procuratores partium dati tam ad litigandum quam ad componendum sacramento prestito corporaliter in animas dominorum suorum se obligauerunt Facta autem fuit hec compositio anno gracie mccxxxv post festum sancto Petri ad Uincula die Sabbati proxima in ecclesia permaneat tam dicti iudices quam procuratores huic scripto signa sua apposuerunt
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter