utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00360067

Charter Number: 00360067
Cartulary Title: Newington Longeville Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Appropriation, Grant
Date: 1203
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Herbertus dei gratia Saresbiriniensis episcopus salutem in domino Nouerit uniuersitas uestra nos ad petitionem et presentationem dilectorum nobis Cristo Henrici uenerabilis prioris et conuentus de Lonagauilla Rogerum capellanum ad omnes illas decimas de dominico de Wichtheham quas in proprios usus conuertere consueuerant admisisse et easdem decimas toto tempore uite sue possidendas ei concessisse Quod ut ratum sit et firmum presenti scripto et sigilli nostri munimine duximus roborandum saluis tamen in omnibus iure auctoritate et dignitate ecclesie nostre et nostra et successorum nostrorum Dat apud Sunning per manum Willelmi Raimund xiii Kal Octobris pontificatus nostri anno decimo Hiis testibus Helia de Chiuele et Thoma de Chabbeham magistris Petro et Adam capellanis Albrico clerico Willelmo de capella et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter