utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00370008

Charter
Charter Number: 00370008
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1174
Date Type: Internal, Calendar, A.D., Papal

map View Map
Charter:
Alexander episcopus seruus seruorum dei dilectis filijs Radulfo priori sancte Marie de Luffelde [et] eiusdem fratribus tam presentibus quam futuris regularem uitam professis imperpetuum Religiosam uitam eligentibus apostoli cum conuenit ad esse presidium ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito reuocet aut robur quod absit sacre religionis infringat Ea propter dileeti in domino filij uestris iustis postulacionibus clementer annuimus et prefatam ecclesiam in qua diuino mancipati estis obsequio sub beati Petri et nostra proteccione suscipimus et presentis scripti patrocinio communimus Statuentes ut quascunque possessiones quecunque bona eadem ecclesia in presenciarum iuste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum largicione regum vel principum oblacione fidelium seu alijs iustis modis prestante deo poterit adipisci firma uobis uestrisque successoribus et illibata permaneat In quibus hec proprijs duximus exprimenda uocabulis locum ipsum in quo prefata ecclesia sita est cum omnibus pertinencijs suis ecclesiam sancte Marie de Dodeford cum omnibus pertinencijs suis locum sancte Marie capellam sancti Thome martiris locum sancte Marie de Flechamstude cum omnibus pertinencijs suis locum sancte Marie de Charleia cum omnibus pertinencijs suis locum de Bradewell cum omnibus pertinencijs suis villain que dicitur Euersawe cum omnibus pertinencijs suis terram qualn habetis in Langeport terram quam habetis in Langeport terram quam habetis in Wauendune terram quam habetis in Saldene duas partes decimarum de dominio eiusdem ville terram quam habetis in Lechamstude terram quam habetis in Westburi terram quam habetis in Bedford cum quodam manso ante portam archidiaconi terram quam habetis in Selueston decimam panis de domo Hamonis filij Meinfelini decimam panis de domo Willelmi le Brun decimam panis de domo Willelmi de Plumton decimam panis de domo Willelmi de Lillingstan domum quam habetis in Northampton Preterea cum commune interdictum terre fuerit liceat uobis clausis ianuis exclusis excommunicatis et interdictis non pulsatis campanis suppressa uoce diuina officia celebrare Sane noualiurn uestrorum que proprijs manibus aut sumptibus colitis siue de nutrimentis uestrorum animalium nullus a uobis decimas presumat exigere Liceat quoque uobis clericos vel laicos liberos et absolutos e seculo fugientes ad commissionem uestram recipere et eos absque ulla contradiccione in uestro monasterio retinere Prohibemus insuper ut nulli fratrum uestrorum post factam in eodem loco possessionem sine licencia prioris sui aliqua leuitati fassit de claustro discedere discedentem uero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere Nulli eciam liceat uobis vel ecclesijs uestris nouas et indebitas exacciones imponere antique uero et racionabiles consuetudines libertates et immunitates ecclesie uestre uobis et eidem ecclesie auctoritate apostolica confirmamus Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus ut eorum deuocioni et extreme uoluntati qui se illic sepeliri deliberauerint nisi forte excommunicati uel interdicti sint nullus obsistat salua tamen iusticia matris ecclesia Obeunte uero te nunc eiusdem loci priori uel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet surreptionis astucia seu uiolencia proponatur nisi quem fratres communi consensu uel fratrum pars consilij sanioris secundum dei timore et beati Benedicti regulam prouident eligendum Decernimus igitur ut nulli omnino hominum liceat prefatam ecclesiam temere perturbare aut eius possessiones auferre uel ablatas retinere immincre seu quibuslibet vexacionibus fatigare sed illibata omnia et integra conseruentur eorum pro quorum gubernacione et sustentacione concessa sunt usibus omnimodis perfutura Salua sedis apostolice auctoritate et diocesani episcopi canonica iusticia Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularis ue persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit secundo tercio ue commonita nisi presumpcionem suam digna satisfaccione correxerit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini redemptoris nostri Ihesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ulcioni subiaceat Cunctis autem eidem loco sua Jura seruantibus sit pax domini nostri Ihesu Christi quatinus ethic fructus bone accionis percipiant et apud districtem iudicem premia eterne pacis inueniant Amen Datum Anagne per manum Graciani sancte Romane ecclesie subdiaconi et notarij iiij idibus Iunij indictionis vij Incarnacionis dominico anno MCLXXIIIJ pontificatus nostri domini Alexandri pape iij anno xv
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter