utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00370031

Charter
Charter Number: 00370031
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1176
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
A Cirec et R sancti Augustini Bristod dei gracia dicti abbates uniuersis sancte ecclesie filiis salutem Ad publicam uolumus noticiam deuenire quod cum dominus papa Alexander iij causam que inter priorem et fratres de Luffeld et A clericum super ecclesiam de Dodeford uertebatur nobis cognoscendam et fine debito terminandam comisisset partibus in presencia nostra constitutis inter eos tandem amicis mediantibus sub hac transactionis forma conuenit videlicet quod iam dictus A omni iuri quod in prescripta ecclesia de Dodeford sibi competere asserebat iuramento corporaliter prestito renunciauit a lite omnino recedens xx solidos perpetuo ab ecclesia de Luffeld ad duos terminos percepturis x ad Pascha et x ad festum Sancti Michaelis apud Butlesden per manum sacriste eiusdem ecclesie aut alicuius alterius fratris cui predictus A ipsam pecuniam tradendam assignauerit Quotienscumque uero ecclesia de Luffeld per annum a solucione cessauerit in duplum nomine pene eodem anno tenebitur Nos itaque auctoritate qua in hac causa fungebamur transactionem istam confirmamus ne possit denuo in litem reuocari Celebrata est autem hec transactio anno domini MCLXXVJ fera v infra octavo Pasche apud Cirec His testibus R priore sancte Fridewise Oxenford Radulfo et Willelmo canonicis Cirec Willelmo et Ricardo canonicis Sancti Augustini Bristod magistro Samuele et Ricardo fratre eius magistro Gilleberto de Crical Henrico de Brudeshal Radulfo de Latthon Petro de Monte Ford Waltero de Cherlecot Beniamin de Edbrict
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter