utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00370038

Charter
Charter Number: 00370038
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Release
Date: 1180 - 1184
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Vniuersis sancte matris ecclesie filijs Nigellus prior monasterij de Bradewell et uniuersi eiusdem loci fratres salutem Ad uniersitatis uestre noticiam peruenire uolumus nos liberam et quietam concessisse ecclesiam de Thorneberga monasterio de Luffeld Propter autem hanc concessionem Iohannes prior monasterij de Luffeld et eiusdem loci fratres uniuersi peticionem quam super me et super monasterio de Bradewell et ecclesijs terre Hamonis filij Meinfeini habebant remiserunt et iuri quod se in eis habere asserebant et renunciauerunt Ne autem ista concessio imposterum reuocari possit in irritum et sigilli nostri munimine eam corroboramus et carte presentis testimonio et confirmamus Hiis testibus Alano filio Meinfelini Bartholomeo de Luct Roggero Uisdel Michaele clerico de Stoch Radulfo de Bealchamp Willelmo del Frein Henrico de Seluest Philippo sacerdote de Lillingest Ada et Absalon fratre eius de Lillingest Rich clerico de Doddeford Rodberto pistore
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter