utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00370061

Charter
Charter Number: 00370061
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1220 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego H de Sancto Martino intuitu pietatis et caritatis et pro salute anime mee et vxoris mee et omnium antecessorum meorum et successorum dedi et concessi deo et beate Marie de Luffeld et monachis ibidem deo famulantibus capellam sancti Iohannis Baptiste cum omnibus pertinentiis suis que sita est in curia mea de Lillingestan tenendam et habendam liberam et quietam de omnibus seruicijs terrenis et exaccionibus et in puram et perpetuam elemosinam quantum ad donationem laici et patroni pertinet Donationem autem predicte capelle cum pertinencijs ego et heredes mei predictis monachis sicut liberam elemosinam warantizabimus imperpetuum Vt autem ea que a me acta sunt firma preseruerent presens instrumentum sigillo meo dignum duxi confirmare Hijs testibus Galfrido Saluago Waltero de la Haye Willelmo filio Ricardi de Bechamton militibus Radulfo decano de Billing Ricardo decano de Torneberge Petro fratre H de Sancto Martino Roberto de Billing Henrico coco Iordano Iohanne Crispo et alijs
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter