utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00370069

Charter 00370069
Charter Number: 00370069
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1237 - 1241
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod cum lis mota esset inter Willelmum rectorem ecclesie de Hintone ex vna parte et priorem et conuentum de Luffeld ex altera coram decano de Wycumbe auctoritate domini Ottonis tunc apostolice sedis legati super annuo scensu duorum solidorum de quo dicebat ecclesiam suam spoliatam esse et petiit nomine ecclesie sue sibi restitutionem fieri in hunc modum conquieuit scilicet quod predictus prior et conuentus dederunt dicto rectori duas marcas argenti pro bono pacis et idem rector renunciauit omni iuri quod habuit vel habere potuerit si quem habuit nomine predicte ecclesie in exaccione predicti scensus duorum solidorum Et litteras domini legati omnia instrumenta que habuit super processu habito coram iudice et suo priori et conuentui restituit et ne processu temporis ista a labili decidant memoria hominum tam ipse iudex quam idem rector huic scripto sigilla sua apposuerunt Hiis testibus Radulfo vicario de Suttone Iohanne capellano de Brakel Simone capellano de Boycot domino Ricardo de Fardingeston Iohanne Moriz Roberto vinetario Ada de Brakel Luca clerico qui simul sigilla sua cum sigillis dictorum iudicis et rectoris in testimonium apposuerunt
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter