utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00370100

Charter
Charter Number: 00370100
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1231 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus [le enginur intuitu pietatis et caritatis et pro salute] anime mee et antecessorum meorum et successorum [dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et beate Marie] de Luffeld et monachis ibidem deo seruientibus tres [selliones in Ansexus croft inter terram Petri et terram Henrici et] tres buttas subtus le Gorstiemor et vnam acram prati [inter Henricum et Emmam] et in alio campo vnam acram terre inter Longe hege et Stocwelle siche et vnam acram [] inter [] acras pertinentes ad domum de Luffeld et vnam dolam atte Brode hege inter duas dolas adiacentes domui de Luffeld Tenendas et habendas de me et heredibus sibi et successoribus suis in liberam et puram et perpetuam elemosinam libere et quiete ab omnibus seruiciis secularibus consuetudinibus et demandis michi uel heredibus meis pertinentibus [uel que a nobis ullo modo uel] ullo iure exigi possint Ego uero predictus Rogerus et heredes mei predictas acras terre et prati predictis monachis ac eorum successoribus contra [omnes homines et feminas] warantizabimus et aquietabimus inperpetuum [Vt autem hec mea donacio et concessio ac carte mee confirmacio firma et] stabilis permaneat huic presenti scripto sigillum [meum apposui Hiis testibus Iohanne Tremenel] Ricardo filio Ernaldi Willelmo de Brampteston Ricardo Chardun [Henrico Doket Willelmo frankelano et multis aliis]
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter