utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00370104

Charter
Charter Number: 00370104
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1190 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris Rogerus enginnur salutem Noscat uniuersitas uestra me et heredes mei dedisse et concessisse sancte Marie de Luffelde et fratribus ibi deo seruientibus ii acras et unam rodam in crofta mea et unam acram prati et sub Hanel iiii acras terre et dimidiam et ii acras prati quas dedi filie mee Hauus in liberum mariagium istam predictam terram et prata predicta cum predicta filia mea et heredibus suis et insuper pratum quoddam quod iacet inter pratum Hauus et pratum Osberti carpentarii dedi et carta mea confirmaui predicte ecclesie de Luffeld in perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari seruicio quod ad me pertinet uel heredibus meis pro anima mea et uxoris mee et Helle de Hinton et omnium antecessorum meorum et successorum His testibus Henrico clerico de Seluest et Willelmo filio Henrici Iordano filio Hauus Rodberto filio Wiberti Iohanne nepote prioris et Rogero forestario de Fuleuella Rodberto coco et Henrico Pendu Osberto longo Willelmo Tirpel Reginaldo filio Leuerig Hernaldo becher et Valeront
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter