utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00370107

Charter 00370107
Charter Number: 00370107
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1160 - 1170
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte ecclesie fidelibus parentibusque et amicis Emma de Selueleia in Christo salutem Noscat uniuersitas uestra me et heredes meos donasse et concessisse sancte Marie de Lufeld monachisque ibi deo seruientibus totam terram meam de Seluestuna in perpetua elemosina et in feudo et in hereditate scilicet H meo marito concedente per xii solidos annuatim in ii terminis persoluendos scilicet ad Pascha et ad festum sancti Mikaelis atque per seruicium regis faciendum pro qua donacione et concessione monachi predicte domine Emme ii marcas et unum palefridum dederunt et si illa domina Emma predictam terram a seruicio regis liberam et quietam facere potuerit et tunc predicte domine monachi predicti xv solidos annuatim reddant Huius rei testes sunt Hellas dominus de Hinton et Ricardus miles illius et Willelmus dominus Plumtonie et Walterus frater suus et Willelmus nepos suus et Rogerus artifex Henricus filius Liuiue Henricus et Galfridus et Edwardus filii Ernulfi clerici et Galfridus de Nortona et Willelmus Tirpel et Robertus filius Wiberti et Athelina uxor illius et alii multi Robertus dispensator et uxor eius et Willelmus filius Wulfwini et uxor eius et Herbertus clericus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter