utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00370114

Charter
Charter Number: 00370114
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1140 - 1160
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus filiis sancte matris ecclesie quod ego Heustachius de Sellegia et Emma mea uxor damus et firmiter ineternum concedimus deo et sancte Marie Luffeldie et monachis ibi statutis totam terram nostram de Seluestuna cum nemore et pratis et pasturis et cum omnibus rebus pertinentibus in elemosina Tenendum de nobis et de heredibus nostris futuris per recognitionem xv solidorum per annum pro salute animarum nostrarum et pro anima Gaufridi comitis et antecessorum nostrorum Teste Ailmarus presbiter de Neuport et Willelmus clericus de Wendena et Eustachius clericus de Sellega et Willelmus scriptor de Waled et Hugo pincerna et Bigod de Waled et Hugo armiger et Gilebertus de Swinefort et Willelmus coccus Luffeldie et hec donacio supradicta eo pacto facta est quod cirografus qui inter eos factus est demonstrat
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter