utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00370117

Charter
Charter Number: 00370117
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1235 - 1245
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Agatha uxor quondam Willelmi forestarii in libera potestate uiduitatis mee dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et beate Marie de Luffeld et monachis ibidem deo seruientibus quatuor acras terre cum pertinenciis in campis de Selueston scilicet ad Heyelreue unam acram iuxta molendinum aduentum et vnam acram que abbuttat in magnam viam Oxonie et unam acram et dimidiam super Odho et dimidiam acram super Flitenaker in liberam et puram et perpetuam elemosinam Tenendas et habendas de me et heredibus meis sibi et successoribus suis adeo libere et quiete sicut aliqua elemosina melius dari uel liberius teneri possit Ego uero dicta Agatha et heredes mei predictas quatuor acras terre cum pertinenciis predictis monachis et eorum successoribus contra omnes gentes warantizabimus imperpetuum Vt autem hec mea donacio et concessio et carte mee confirmacio firma et stabilis imperpetuum preserueret presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Albrico de Burtone Willelmo de Braundestone Ricardo clerico de Selueston Ricardo Cardun Rogero lenginnur Henrico Galfrido koco et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter