utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00370124

Charter Number: 00370124
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1240 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Henricus de Hinton filius Henrici intuitu pietatis et caritatis et pro salute anime mee et antecessorum meorum et successorum dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et beate Marie de Luffelde et monachis ibidem deo seruientibus totum boscum meum quod vocatur Hynewode cum terra et pastura et omnibus pertinencijs quod situm est inter boscum domini regis ex vna parte et boscum hospitalis de Brackele ex altera et abuttat ad landam de Luffelde Tenendum et habendum de me et heredibus meis sibi et successoribus suis in liberam et puram et perpetuam elemosinam libere et quiete ab omnibus seruicijs secularibus et exaccionibus et demandis que ullo modo vel ullo iure uel aliquo casu contingente a me vel ab heredibus meis exigi potuerint Ego vero dictus Henricus et heredes mei dictum boscum cum prenominatis predictis monachis et eorum successoribus contra omnes gentes warantizabimus et acquietabimus Vt autem hec mea donacio et carte mee confirmacio robur perpetuum obtineat presenti scripto sigillum meum in testimonium apposui Hijs testibus Iohanne Trimenel Hugone de Borecote Wiberto ianitore Willelmo de Brandeston Albrico de Burton Ricardo filio Ernaldi de Selueston Aluredo de Witlebury Ricardo Chardon et alijs
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter