utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00370125

Charter
Charter Number: 00370125
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1231 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Henricus de Hynton filius domini Henrici de Hynton salutem Noueritis me concessisse et hanc concessionem presenti carta mea confirmasse pro me et heredibus meis et eorum heredibus priori et monachis de Luffeld et eorum successoribus quod si ita contigat quod heres meus uel aliquis heredum suorum in custodiam cadat dominorum suorum de Hynton habeant predicti monachi et teneant solarium cum cellariis in foro de Brackel et redditum quatuor solidorum de domo Symonis de Fynemere donec heres meus ad etatem perueniat quindecim annorum Et insimul concessi pro me et heredibus meis et eorum heredibus quod si predictum solarium cum cellariis combustum fuerit vel aliquo casu ceciderit vnde redditus solarii et cellariorum defecerit nunquam restauracionem redditus nec reedificacionem domorum a predicto priore et monachis uel eorum successoribus contra eorum voluntatem vllo modo nec aliquis ex parte nostra exigemus Saluo tamen quod predicti prior et monachi predictum solarium cum cellariis dum fuerunt in eorum custodia sustentabunt in tali statu quo ea prius receperunt vsque dum heres prenominati Henrici vt predictum est ad etatem plenam quindecim annorum perueniat Et vt hec mea concessio firma et stabilis preserueret huic presenti scripto sigillum meum apposui in testimonium Hiis testibus Willelmo de Branteston Ricardo clerico de Selueston Iohanne Mace de Brackel Rogero de Luyton Iohanne de London Ricardo Pykel Radulfo filio Albrici clerici et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter