utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00370127

Charter
Charter Number: 00370127
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1197 - 1198
Date Type: Internal, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia Willelmi de Muntchanesi apud Touec inter priorem de Luffeld et monachos et Iohannem filium Rogeri le enginnur et preterea recordata in comitatu Norhant coram Simone de Patesh qui tunc erat uicecomes et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus anno regni regis Ricardi ix quod ipse Iohannes recognouit ac quietam clamauit deo et sancte Marie de Luffeld et monachis eiusdem loci totam terram de Seluest cum pertinentiis de feudo Touec quam ipse I tenuit de Ricardo de Hint illam scilicet quam predicti prior et monachi disracionauerunt in curia predicti Ricardi de Hint per preceptum domini regis sicut ius suum Pro hac autem recognicione ac quieta clamacione predicti prior et monachi concesserunt predicto I et heredibus suis medietatem predicte terre excepto tenemento Hawis liberam et quietam saluis forinsecis seruiciis et saluis releuiis tenend de predictis priore et monachis soluendo per annum iiij solidos et vi denarios ad duos terminos scilicet ad festum beati Petri aduincula iij solidos et vj denarios ad festum Sancti Michaelis xii denarios Preterea predicti prior et monachi concesserunt predicto I mesagium in quo pater eius Rogerus manset et medietatem prati quod Osbertus prepositus tenuit Predictam uero terram et mesagium et pratum prefatus I neque dabit neque uendet neque inuadiabit sine consensu et assensu predictorum prioris et monachorum Hoc autem firmiter tenend et inconcusse seruandum affidauit predictus I et iure iurando firmauit et sigilli sui munimine corroborauit Illud idem predicti prior et monachi uerbo fideli suo firmauerunt ac sigillo suo corroborauerunt His testibus Simone de Patesh vicecomite Roberto de Preston Roberto de Culewthe Radulfo de Tenerchebrai Ricardo de Hint Galfrido de Ludla Willelmo de Caldecote Iohanne de Touec Henrico de Seluest Willelmo de Seluest Iohanne de Vinesham Thoma de Abetrop Henrico filio eius et alijs
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter