utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00370148

Charter Number: 00370148
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1300
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Henricus filius Dinne Somoundre de Suluestone dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et ecclesie beate Marie de Luffeld et monachis ibidem deo seruientibus redditum sex denariorum annuatim recipiendum ad sustentationem luminis beate Marie predicte ecclesie de vno mesuagio in uilla de Suluestone quod quid mesuagium scitum est inter mesuagium Walteri le Webbe ex una parte et mesuagium Galfridi Hiches ex parte altera habend et tenend et fideliter recipiendum predictum redditum ad duos anni terminos uidelicet ad festum sancti Michelis tres denarios et ad annuntiationem beate Marie tres denarios libere integre et quiete Ego uero predictus Henricus et heredes mei uel mei assignati predictum redditum ad sustentationem luminis beate Marie et ecclesie antedicte contra omnes gentes inperpetuum warantizabimus Et ut hec mea donatio et carte mee confirmatio perpetuum robur optineant huic presenti scripto sigillum meum apposui in testimonium Hiis testibus Galfrido de Braundeston Thoma de Maideford Ricardo Auuerei de Wytleburi Willelmo clerico de eadem Roberto Doget de eadem Datum apud Luffeld in festo appostolorum Philippi et Iacobi anno domini milesimo tricentesimo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter