utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00370165

Charter
Charter Number: 00370165
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim, Pledge
Date: 1235 - 1245
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus de Stapelford intuitu pietatis et caritatis et pro salute anime mee et antecessorum meorum et successorum relaxaui et quietum clamaui de me et heredibus meis inperpetuum priori et conuentui de Luffelde omne ius et clamium quod habui vel aliquo modo vel aliquo iure habere potui in bosco et in assarto eorum quod habent vel habere poterint de dominico bosco de Nortone obligando me sacramento quod ego nec heredes mei contra commodum dictorum prioris et monachorum in aliquo contraueniamus vnde aliquid nocumentum vel detrimentum eis possit emergi salua cum communa pastura mea absque nocumento vel detrimento predictorum monachorum postque bladum et fenum a campis deportetur vbi patria communicat Et ut ea que a me concessa sunt firma preseruerent huic presenti scripto sigillum meum apposui in testimonium Hijs testibus Ricardo Dayrel de Lillingeston Alfredo de Witlebury Ricardo de Seluestone Willelmo de Brampteston Iohanne fratre suo Ricardo Cardun Henrico Doket Rogero le enginnur Willelmo de Francelano et multis alijs
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter