utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00370169

Charter Number: 00370169
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1220 - 1231
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus ad quos presens scriptum peruenerit quod hec est conuencio facta inter Willelmum de Glarisvallibus et Rogerum priorem de Luffelde et eiusdem loci conuentum de quater viginti acris terre cum pertinencijs in quodam angulo bosci de Nortun quas idem Willelmus eis dedit imperpetuum scilicet quod dictus prior et conuentus debent arare et seminare prefatam terram et omnes custus inde sustinere et debent singulis [annis] tota uita ipsius Willelmi terciam partem tocius bladi illius terre ei tribuere saluo forragio quod habebunt ad terram excolendam et idem Willelmus in conuencionem quod nullam machinacionem faciet per cartas quas habet de predictis monachis per quod donacio predicte terre et conuencio inter eis facta de predicta terra colenda et de tercia parte bladi annuatim percipienda sicut supradictum est firmiter non teneant Dictus vero prior et conuentus ex parte sua in conuencionem habent eidem Willelmo quod nullam machinacionem facient per cartas quas habent de ipso per quam conuencio predicta de terra colenda et de tercia parte bladi illius terre ei annuatim tribuenda non teneat Hec autem conuencio ab utraque parte taliter concessa fide mediante et mutua sigillorum suorum apposicione roborata est Hijs testibus Radulpho Harang Radulpho filio eius Willelmo de Morton Ricardo de Grimescote Anselmo filio eius Iohanne de Hulecote Arnoldo de Selueston Henrico et Ricardo filijs eius Henrico de Branteston Willelmo et Iohanne filijs eius Roberto de Billing Ricardo filio Henrici clerici Iordano Iohanne Grispo Galfrido filio Henrici de Witlebury et alijs
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter