utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00370189

Charter 00370189
Charter Number: 00370189
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1250 - 1260
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus filius Henrici de Abbetrop dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui Henrico de Stotewile pro seruicio suo et pro vndecim solidis argenti quos michi dedit premanibus in gersuma vnam acram terre mee in campo meridionali de Abetrop que continet quinque selliones et iacet super Brocsturnefurlong inter terram Roberti de Lestre et terram Ricardi Balde et extendit se de Fifaker usque Godewineshale Tenendam et habendam dictam acram terre de me et heredibus meis sibi et successoribus suis vel cuicumque dare vendere vel assignare voluerit libere et quiete bene et hereditarie reddendo inde annuatim michi et heredibus meis ille et heredes sui vel sui assignati vnum obolum ad Pascha pro omnibus seruicijs gratis consuetudinibus exaccionibus et demandis Ego vero dictus Willelmus et heredes mei dicto Henrico et heredibus suis vel suis assignatis dictam acram terre per prenominatum seruicium contra omnes homines et feminas warantizabimus imperpetuum et defendemus Et ut hec mea donacio et concessio et carte mee confirmacio rata sit et stabilis permaneat presenti scripto sigillum meum apposui Hijs testibus Iohanne Tremenel Iohanne filio Thome Iohanne filio Rogeri Hugone de Burcot Ricardo de la Wodehalle Willelmo de Hanel et alijs
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter