utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00370191

Charter 00370191
Charter Number: 00370191
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1270 - 1280
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Iohanna le Saluauge filia Iohannis le Saluage concessi et omnino quietum clamaui et presenti scripto confirmaui priori et conuentui de Luffeud solarium et celarium quod quondam fuit Henrici de Stuteuile in villa de Touecestr illud scilicet quod dictus Henricus emit de Iohanne patre meo cum omnibus pertinenciis suis Tenendum et habendum dictum solarium et celarium cum pertinenciis prout antedictus Henricus melius et largius umquam tenuit de me et heredibus meis uel meis assignatis uel a quocumque dominium hereditatis mei inposterum possidebit sibi et successoribus suis libere et quiete bene et in pace reddendo inde annuatim michi et heredibus meis uel meis assignatis uel cuicumque hereditatem meam possidebit septem denarios ad festum sancti Michaelis pro omnibus que vllo modo uel vllo iure uel aliquo casu contingente a me uel ab heredibus meis uel meis assignatis uel ab aliquo homine uel ab aliqua femina nomine tenementi quocumque modo exigi potuerit Ego vero dicta Iohanne et heredes mei uel mei assignati uel quicumque hereditatem meam possidebit dictum solarium et celarium cum pertinenciis dictis priori et monachis ac eorum successoribus contra omnes gentes warantizabimus acquietabimus defendemus et in omnibus indempnes conseruabimus imperpetuum Vt autem hec mea concessio et confirmacio et quieta clamancia firma et stabilis imperpetuum preserueret huic presenti scripto sigillum meum apposui in testimonium Hiis testibus domino Alano de Romein Willelmo de Burcote Ricardo de la Wodehall Iohanne Iosep Henrico Baldewyne Iohanne filio clerici de Burcot Stephano de Caldecot et aliis multis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter