utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00370192

Charter
Charter Number: 00370192
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1260 - 1280
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Henricus carbonarius de Abetrop dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui Henrico de Stoteuile pro homagio et seruicio suo et pro octodecim solidis argenti quos michi dedit premanibus vnam dimidiam acram terre mee in campo occidentali de Abetrop que iacet super Bereslade inter terram Iohanne al Heec et terram Simonis Ruffi et habuttat del Westwelle usque Longeland Tenendam et habendam dictam dimidiam acram de me et heredibus meis dicto Henrico et heredibus suis vel cuicumque dare vendere vel assignare voluerit libere et quiete belle et in pace reddendo inde annuatim michi et heredibus meis ille et heredes sui vel sui assignati vnum obolum ad festum sancti Petri aduincla pro omnibus seruicijs secularibus consuetudinibus exaccionibus sectis et demandis michi et heredibus meis pertinentibus Ego vero dictus Henricus Henricus et heredes mei dicto Henrico de Stoteuile et heredibus suis vel suis assignatis dictam dimidiam acram terre per prenominatum seruicium contra omnes homines et feminas warantizabimus imperpetuum et defendemus Vt autem hec concessio et carte mee confirmacio rata sit et stabilis presenti scripto sigillum meum apposui Hijs testibus Iohanne Trimerel Willelmo de Abetrop Iohanne atte heec Iohanne filio Rogeri Willelmo West Willelmo de Hanele et multis alijs
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter