utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00370199

Charter
Charter Number: 00370199
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1265 - 1275
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus de Brackele in Towcestr dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui Radulpho filio meo primogenito totum mesuagium meum cum tofto et crofto et gardino et omnibus alijs pertinencijs quod quidem mesuagium iacet in longum de Watlingstrete in parte australi et occidentali inter viam que ducit versus Borkot et le Hethenewelle et totum tenementum et pratum cum omnibus pertinencijs suis pertinentibus in campis de Burkot ad predictum mesuagium de feodo Wiberti ianitoris cum homagijs wardis releuijs seruicijs omnium liberorum tenementorum de eodem feodo cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus prout continentur in carta quam Iohannes pater meus habuit de Wiberto Ianitore Habendum et tenendum predictum mesuagium cum omnibus alijs pertinencijs suis prenominatis dicto Kadulpho et heredibus suis de se legitime procreatis de heredibus Wiberti ianitoris libere quiete bene et in pace hereditarie imperpetuum Reddendo inde annuatim heredibus Wiberti ianitoris tres solidos argenti videlicet ad Pascha nouem denarios ad natiuitatem beati Iohannis baptiste nouem denarios ad festum sancti Michaelis nouem denarios et ad Natale domini nouem denarios pro omnibus seruicijs sectis omnimodarum curiarum querelis et amerciamentis consuetudinibus demandis et exaccionibus prout carta quam Iohannes pater meus habuit de Wiberto ianitore testatur Et ego dictus Willelmus et heredes mei dicto Radulpho et heredibus suis de se legitime procreatis totum predictum tenementum cum omnibus pertinencijs suis sicut prenominatum est contra omnes homines et feminas warantizabimus et defendemus imperpetuum Et si ita confingat quod dictus Radulphus absque heredibus de se legitime procreatis obierit totum predictum tenementum cum omnibus pertinencijs suis ut predictum est michi vel heredibus meis quietum et solutum reuertatur Pro hac autem donacione concessione et carte mee confirmacione dictus Radulphus et heredes sui de se legitime procreati inuenient michi omnimoda sustinementa et necessaria ad totam vitam meam Vt autem hec mea donacio concessio et carte mee confirmacio rata sit et stabilis permaneat huic presenti scripto sigillum meum apposui Hijs testibus Hugone de Burkot Ricardo de la Wodehalle Stephano de Kaldecot Iohanne filio Galfridi clerici Ricardo de aqua Iohanne filio Radulphi Ioseph Henrico Baldewin Galfrido Wint Roberto filio Gregorij Iohanne clerico et alijs
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter