utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00370214

Charter 00370214
Charter Number: 00370214
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1260 - 1270
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Felicia quondam vxor Eadwardi de Touecestr dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui Henrico de Stuteuill pro homagio et seruicio suo et pro xxiiii solidis sterlingorum quos dedit michi premanibus vnam acram terre et dimidiam cum pertinenciis in campis de Burcot scilicet vnam rodam et dimidiam que abuttat in pratum Herberti iacentem ad la more de Burcot inter terram Willelmi Brakel et Henrici de fonte et dimidiam rodam que abuttat in pratum dicti Herberti inter terram Sibille Baldewini et Radulfi Ioseph et vnam rodam super Pishil que abuttat super forreram Agathe vxoris Willelmi forestarii inter terram Henrici de fonte et Ricardi de Wodehall et vnam rodam super Pishil que abuttat super forreram dicte Felicie et dicte Agathe inter terram Sibille Baldewin et Reginaldi de Keten et dimidiam rodam inter terram dicte Sibille et dicte Agathe et vnam rodam ultra que abuttat super forreram Henrici Steg uersus Toue inter terram Ricardi de Wodehall et Henrici Palecoc et dimidiam rodam super Anestaneshil inter terram Henrici Palecoc et la more Tenend et habend de me et heredibus meis sibi et heredibus suis uel suis assignatis libere et quiete et hereditarie Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis ille et heredes sui uel eius assignati vnum obolum ad Pascha pro omni seruicio consuetudine et pro omni demanda Et ego dicta Felicia et heredes mei warantizabimus predictam terram cum pertinenciis predicto Henrico et heredibus suis uel eius assignatis contra omnes gentes inperpetuum per predictum seruicium Et si forte ita contigerit quod ego et heredes mei predictam terram cum pertinenciis predicto Henrico et heredibus suis uel eius assignatis warantizare non poterimus dabimus et faciemus eis racionabile escambium in campis de Burcot Et vt hec mea donacio et concessio rata et stabilis inperpetuum preserueret sigilli mei inpressione presens scriptum roboraui Hiis testibus Hugone de Burcot Ricardo de la Wodehall Wiberno port Galfrido forestario Iohanne filio Galfridi clerici Galfridi Baldewin Stephano de Caldecot Willelmo Sage et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter