utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00370218

Charter
Charter Number: 00370218
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Release, Quitclaim
Date: 1270 - 1280
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris uel audituris Radulphus de Wedon filius et heres domini Iohannis de eadem eternam in domino salutem Nouerit vniuersitas vestra me relaxasse et omnino quietum clamasse pro me et heredibus meis priori et conuentui de Luffeld et eorum successoribus pro anima patris mei et matris mee et omnium antecessorum et successorum meorum totum ius et clamium quod habui uel aliquo modo habere potui in communitate pasture terrarum antedictorum prioris et conuentus que habent de dono quondam Willelmi de Clereuaus de feodo de Norton Ita tamen quod ego nec heredes mei aliquam separatam communitatem cum aueriis antedictorum prioris et conuentus in processu temporis habere uel vendicare poterimus In cuius rei testimonium presenti scripto inpressionem sigilli mei apposui Hiis testibus domino Roberto de Paueli domino Ricardo de Castilon domino Roberto Mauntel militibus Elya de Tingwic magistro Willelmo de Wedon Reginaldo de Heymundecot clerico Galfrido Iames de eadem Et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter